라틴어 문장 검색

Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 138:3)
Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu, Caucasias etiam si pateremur avis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 255)
porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat accusatorio spiritu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:1)
iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc quod iam quale sit scies suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:2)
omnia enim Popilius quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum quae dicerentur voltu truci et accusatoria voce,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 99:2)
neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ, ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 142)

SEARCH

MENU NAVIGATION